Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 4: Versus 1

Fecit quoque,etc.RAB.Altare holo causti significat eos qui corpus suum et animam Deo igne amoris consecrant: quorum perseverantiam in bono opere longitudo altaris exprimit, latitudo amplitudinem in charitate Dei et proximi, spem in exspectatione visitationis altitudo praetendit.Viginti cubitorum.Vicenarius magnam perfectionem indefessae longanimitatis et sincerae dilectionis significat, quae per utriusque Testamenti observantiam nobis tribuitur. Quater enim quini viginti sunt, quinque autem sunt libri legis, et quatuor Evangelia. Cum vero ad intelligentiam et custodiam legis illustrante gratia pervenimus, vicenarium numerum perficimus; fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum docente utroque Testamento perseverantiam hujusmodi operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis etiam in eos qui persequunturEt decem cubitis.In denario spes coelestium praemiorum significatur. Unde qui in vinea patris familias laborant, denario remunerantur. Unde altare, quod electos significat, pro signanda eorum vita perpetua decem cubitis exaltatur.
(* Traductions européennes)